monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35 > 15 > 11 > bnf9389.247 > XXIII. CAELIANO ET AGAPITO V̅V̅ · ῙῙ · PATRICIIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > tblHarleyMS1775.18v > sectio 30 > 43 > sectio 29 > 11 > sectio > sectio 1 > bmv294.23 > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, VI.Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum. <<<     >>> VIII.Quod venientes episcopi Ario faventes Athanasio detraxerint, ita ut in exsilium mitteretur

Cassiodorus, 3, CAPUT VII.Epistula Constantini evocantis episcopos, ut Athanasii causas ipse cognosceret.

1 Igitur imperator directa sacra epistula concilium evocavit, ut in sui praesentia Athanasii examinaret causam, cuius verba sunt haec.
2 Victor Constantinus pius episcopis in Tyriorum urbe collectis.
3 Ego quidem ignoro quae vestro concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa; vobis quippe non considerantibus quae Deo placent, propter iurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae Providentiae, quatenus et haec contentio aperte deprehensa possit evacuari, atque nobis palam fieri, si quid illic convenientes sive qualibet gratia, aut inimicitiarum causa gessistis. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad meam reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere. Verum qua gratia haec scripserim vobis, vosque ad me litteris evocaverim, per ea quae sequuntur agnoscetis.
4 Pergenti iam mihi ad cognominis nostri felicissimae patriae civitatem, dum essem conscensurus in equum, repente Athanasius episcopus in media platea cum quibusdam sacerdotibus quos circa se habebat, sic inopinate nos adiit, ut nobis daretur subito causa cuiusdam formidinis. Testis enim mihi inspector omnium Deus est, quoniam neque cognoscere eum quis esset prima fronte praevalui.
5 nisi quidam nostrorum, et quis esset et quam pertulisset iniustitiam tunc narrasset. Et ego quidem neque confabulatus cum eo sum illo tempore, nec qualibet locutione participatus. Dumque ille se audiri deposceret, ego vero refutarem et pene repelli eum praeciperem, cum maiori fiducia nihil aliud a nobis quam vestrum postulavit adventum; ut vobis praesentibus quae passus est necessario posset suis gemitibus explanare. Unde quia mihi rationabile videtur, et temporibus opportunum, scribi vobis libentius haec praecepi, ut omnes quicunque apud Tyrum concilium celebrastis, indesinenter ad expeditum nostrae mansuetudinis concurrere festinetis: ipsis operibus ostensuri puritatem et rectitudinem vestri iudicii coram me videlicet, quem Dei ministrum proprium nec vos abnegatis: quoniam et imperator minister sum Dei.
6 Igitur ubique pacificatur Dei nomen, et integre benedicitur per meam in Deo culturam etiam apud ipsos barbaros qui veritatem hactenus ignorabant. Certum namque est quia qui veritatem ignorat, neque Deum scire potest. Verumtamen, sicut praedictum est, etiam barbari per me fidelem ministrum recognoverunt, et Dominum metuere didicerunt, quem utique protectorem meum ubique ac provisorem ipsis operibus est ostensum. Unde praecipue etiam Deum sciunt. Et illi quidem propter nostrum timorem reverentur Deum.
7 Vos autem, qui sancta mysteria eius clementiae proferre debetis, non dicam custodire, sed nihil agere, nisi quae ad contentionem noscuntur et odia pertinere, et, ut absolute dicam, quae ad humani generis tendere videntur interitum. Sed festinate, sicuti dixi, ad nos venire continuo, scientes quoniam omni virtute agere conabor, quatenus quae in lege Dei sunt, ea praecipue sine aliqua titubatione serventur. Quibus utique neque vituperatio, neque mala superstitio poterit implicari, dispersis utique, ac palam contritis, et penitus exterminatis sacratissimae legis inimicis, qui sub schemate sancti nominis blasphemias varias et diversas iniiciunt. [SOCRATES, lib. I, c. 22. Edit. Christ. Vales. c. 34.]
Cassiodorus HOME

bav823.109 bav824.83 bnf1603.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik